Evangelium Secundum Joannem*

Caput 17: Versus 3

Haec est autem,etc. Ordo,Ut cognoscant te, et quem misisti,id est Christum cum Spiritu, qui est amborum, esse unum et solum verum Deum. Si ergo eo modo te clarificat Filius sicut dedisti ei potestatem omnis creaturae, et sic dedisti,ut omne quod dedisti ei det eis vitam aeternam:Ethaec est vita aeterna, ut cognoscant te.Sic te ergo Filius clarificat, ut omnibus quos dedisti ei te cognitum faciat.Ut cognoscant te.Quod hic est ex Patre, in futuro erit plene. Qui ergo proficit in cognitione, magis vivere tendit. Quando autem erit plena cognitio, erit sine fine laudatio. Et haec est illa clarificatio, sed prius hic clarificatur dum innotescit fidelibus; unde:Ego te clarificavi super terram.
(* Traductions européennes)